Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.27.1 | Cic. Fam. 13.27.4 (English) | >>Cic. Fam. 13.28.1 |
13.27.2
C . Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani , patroni sui , nomine ; nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui . id mihi cum iucundum est eorum causa , quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus commendaveram , quod M . Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius , homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium , qui mihi debere aliquid videntur , gratissimus , tum multo iucundius te esse in me tali voluntate , ut plus prosis amicis meis quam ego praesens fortasse prodessem , credo , quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem , quam tu quid mea .
13.27.3
sed hoc non dubito quin existimes mihi esse gratum ; illud te rogo ut illos quoque gratos esse homines putes , quod ita esse tibi promitto atque confirmo . qua re velim , quicquid
habent negoti , des operam , quod commodo tuo fiat , ut te obtinente Achaiam conficiant .
13.27.4
ego cum tuo Servio
iucundissime et coniunctissime vivo magnamque cum ex ingenio
eius singularique studio tum ex virtute et probitate voluptatem capio .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.27.1 | Cic. Fam. 13.27.4 (English) | >>Cic. Fam. 13.28.1 |